Enrera

CARTA DE POBLACIÓ

In Christi nomine. Quoniam ego Poncius, Dei dignacione Dertusensis episcopus, cumassensu et voluntate Poncii, prioris eiusem ecclesie, atque conventus eiusdem loci, damus et laudamus atque concedimus vobis populatoribus de Cabacer et posteritati vestre, illum nostrum locum quod dicitur Cabacer ad franchitatem cum omnibus terminis et directis et pertinenciis suis in perpetuum. Tali tamen pacto quod vos et posteritas vestra sitis habitatores et statores et laboratores ipsius loci et sitis solidi ecclesie sedis Dertuse vos et posteritas vestra et habeatis terras cultas et incultas cum montanis et silvis et aquis et paschuis ac venacionibus et pischacionibus. Hec omnia suprascripta damus et in presenti tradimus vobis et vestris per secula cuncta. Et nos prefati seniores ad nostrum dominium retinemus decimas atque primicias ad XXXª et iusticias et furnum et unum molendinum et unum ortum et unam vineam et unum ferregenal. Et insuper retinemus omnem alium senioraticum sicut mos est in chastrum de Mora. Et si in iamdictum locum volueritis plusfacere molendina habeatis licenciam et potestatem faciendi tamen cum nostro assensu et levatam omnem missionem in simul construendi, deinde nos iamdicti seniores habeamus terciam partem absque ulla missione nostra omni tempore. Et ibi alium seniorem non faciatis nec proclametis nisi nos et successores nostros. Predicta autem omnia habeat unusquisque vestrum pro sua hereditate sicut terminis inter vos dividetur. Si quis hoc frangere temptaverit in duplo componat et postea hec donacio firma permaneat in perpetuum.
Actum est hoc VII idus madii, anno ab Incarnato Dei Filio Mº.Cº.LXXXª.Vº.
Poncius, Dei dignacione Dertusensis episcopus S(signe). S(signe)NUM PONCII PRIORIS. S+num Sancii presbiteri et canonici. S(signe)num Vincenii presbiteri et canonici. S+num Aldeberti presbiteri et canonici. Sig(signe)num Guillelmi canonici et sacerdotis. S+num presbiteri et canonici Sancii.
Guillelmi canonici et sacerdoti qui hoc scripsit rasis et emendatis in Xª linea et suprapositis in XIIIª die et anno quo SU(signe)PRA.
RAIMUNDUS presbiter, hunc translatum scripsit iussu G. capellani de Cabacer anno ab incarnacione Domini Mº.CCº.VIIIº et in mensse marcii, anno et mensse quod su(signe)pra.

Arxiu Capitular de Tortosa. Cartulari, 8, d. 73 (títol VII, d. VIII) f. 124. Cartulari, 9, f. 136. Cartulari, 9A, pàgs. 336-338.

Enrera